Hľadaný výraz: Joz 17,14-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “ Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus? ”. 15 Ad quos Iosue ait: “ Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim ”. 16 Cui responderunt filii Ioseph: “ Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel ”. 17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, 18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis ”.

1

mail   print   facebook   twitter